CATTAE Pannonicae

CATTAE Pannonicae
CATTAE Pannonicae
apud Martialem, l. 13. Epigr. 69.
Pannonicas nobis numquam dedit Umbria cattas:
Mavult haec domino mittere dona Pudens.
Sunt, quas Martas vulgo dicimus, quae de genere felium sunt silvestrium seu mustelae silvestres. Quae enim Felis Veteribus, Recentioribus dictus est Cattus, quod cattat, i. e. videt: Isidoro: hodieque gattare, in Gallia dicunt observare et speculari. Arabico-Latinum Lexicon: Musium cattum, quod cattat, i. e. videt. Sed illud cattare, pro videre et speculari factum est, ex Latino captare, Salmas. ad Solin. p. 1009. Apud Hungaros, Bansolmora vel Bansulusmora, dicitur marturinarum harum pensio, vel ipsa carum pellis, in Decreto Ludovici Hungariae Regis A. C. 1351. c. 12. quam pensionem a Calomano Rege primitus introductam esse, diximus supra in voce Bansolmora. A Cattus porro Cattinae pelles, in Vita S. Wlfrani Episc. Wigorn. c. 2. Cuidam suggerenti, ut pelles saltem cattinas admitteret. Apud Continuatorem Florentii Wigorn.
p. 663. Nulla Abbatissa carioribus utatur indumentis, quam agninis, vel cartinis, pelles sunt catorum seu felium. Sic coopertoriorum catinorum meminit Historia Abbendomensis in Anglia Monasterii. Uri autem pelles catinae vulgares viles erant, sic contra in pretio habitae cattinae pelles Hispanicae, Gall. Peaux de chats d'Espagne, de quibus Petrus Venerab. in Consuetus. Cluniac. c. 17. Cattinarum damnabilis curiositas in tantum processerat, ut, Gallicanorum cattorum pellibus comemptis, ad Iberorum vel Italorum cattos religiosorum hominum curiositas transmigraret. Pelles cattarum silvestrium, quas ενδρύμους κάττας vocat Caesarius, frater Gregorii Theol. Dial. 2. c. 110. appellat Regestum vetus Peaux de chat sauvage, apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque infra Felis, it. Murilegus, ut et ubi de Muribus Moscoviticis, de Mure peregrino, et voce Zibetta.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • MARTURES et MARTES — MARTURES, et MARTES Martiali Cattae Pannonicae, l. 13. Epigr. 69. serae sunt exiguae ex genere mustelarum, quarum pellis ad vestitum commendabatur. Hinc Mardurinarum praestario, tributi apud Hungaros, in Regno Sclavoniae, genus, cuius mentio in… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”